Random-Bild, Quelle: https://www.roalddahlfans.com/wp-content/uploads/revolatin7.jpg (müsste das nicht eigentlich mit Gerundivum gebildet werden?) |
Dieses Werk hat seitens des Profs, der es in Auftrag gegeben hat, nie die verdiente (oder überhaupt irgendeine) Anerkennung bekommen. Viel Spaß beim Lesen - ich garantiere nicht dafür, dass man es mit Schülern behandeln kann - aber vielleicht könnte das ganz nett werden. Wir haben eine Ewigkeit gebraucht, um in Erfahrung zu bringen, was eigentlich ein "Puttel" ist...
Cinerentula
übersetzt
von Yasemin Demir, Sandra Ertel, Tobias Homann und Catrin Riegel
Fuit
vir dives, cuius uxor aegrotavit. Cum se brevi tempore morituram esse
sentiret, filiam
ad lectum suum vocavit et “Cara puella” inquit, “in pietate et
in virtute mane, ut deus tibi semper faveat. A caelo te aspicam.”
Sic effata mortua est. In dies filia pia ad sepulcrum matris venit et
flevit. Anno intermisso pater alteram in matrimonium duxit.
Haec mulier
duas filias in domum eius induxit, quae facie pulchrae et candidae
sed corde nigrae et improbae fuerunt. Tum tempus triste puellae
coepit. “Licetne” aiunt, “anseri nobiscum sedere? Ei, qui edere
vult, panis merendus est. Exeat ancilla!” Tum vestimentum pulchrum
dereperunt et ei pallam canam veterem induerunt et calceos ligneos
dederunt.
“Ecce
regis filia gloriosa tam ornata!” His verbis exclamatis
Cinerentulam in culinam duxerunt. Ab ortu ad occasum solis laborare
et ante ortum surgere, aquam portare, ignes facere, coquere et lavare
debuit. Ultro sorores eam quibuscumque maeroribus affecerunt et eam
illuserunt et pisa lentesque in cinerem fuderunt, ut diligeret.
Vesperi exhausta non in lectu, sed in cinere iuxta focum dormivit.
Cum ob eam rem sordida esset, eam Cinerentulam appellaverunt.
Accidit,
quod pater in mercatum ire voluit, cum privignas interrogavit, quid
allaturus sit. Tum altera “Vestes pulchras”, “Gemmas et
margaritas” altera respondit. “Sed tu, Cinerentula” ait, “quid
tu habere vis?” “Pater, defringe primum surculum, quod in itinere
tuo caput tangit.” Privignis vestes gemmasque emit et per corulum
equitans pilleum a surculo attractum amisit. Tum surculum defregit et
secum duxit.
Cum domum
venit privignis desiderata dedit. Cinerentulae surculum coruli dedit.
Gratias egit et ad tumulum matris iit et surculum posuit. Lacrimis
terram perfudit. Surculus crevit et arbor pulchra facta est. Diem de
die ter sub arborem iit, flevit, oravit et semper avis alba in
arborem volavit et cum puella desiderium declaravit, avis deiecit,
quod ea desideravit.
Evenit,
ut rex tres dies festos pararet. Ad quos omnes pulchrae virgnies
terrae invitatae sunt, ut filius regis uxorem deligeret. Sorores cum
id audivissent, ut ibi pararent, gavisae sunt. Tum Cinerentulam
vocaverunt, quae capillos suos pecteret et soleas purgaret et fibulas
figeret, quia ad nuptias in arcem regis adire voluerunt. Cinerentula
paruit et flevit, quia etiam ad saltationem adire voluit. Oravit
novercam, ut sibi permitteret. “Cinerentula” inquit noverca, “num
sordida cinere ad nuptias adire vis? Tibi nullae vestes soleaeque
sunt. Num saltare vis?” Cum Cinerentula pergeret , noverca dixit:
“Ecce lentes in cinerem dispersi. Si lentes intervallo duarum
horarum legeris, adibis.” Puella in hortum iit et evocavit:
“Columbulae, columbulae placidae, turturillae, omnes aves sub
caelo, venite et me adiuvate legere – Bonae in ollulam, malae in
gutturulam.”
Per
fenestram culinae duae columbulae pervolaverunt, tum turtures,
denique omnes aves sub caelo. Omnes circum cinerem circumsederunt.
Bonas lentes in ollam legere coeperunt. Una hora intermissa operam
finiverunt et evolaverunt. Tum puella ollam ad novercam attulit et
gavisa est et se ad nuptias adire permissum iri putavit. Sed noverca
dixit: “Minime, Cinerentula. Tibi nullae vestes sunt et tu saltare
non potes.” Cum Cinerentula flevit, noverca “Si duas ollas”
inquit, “spatio unae horae e cinere legere potueris, adibis.” Et
Cinerentulam numquam perfecturam putavit.
Postquam
duas ollas lentum in cinerem dispersit, Cinerentula omnes aves rursus
evocavit, ut se adiuvarent. Paulo post operam finiverunt. Puella
rursus ad novercam adiit. Sed noverca rursus dixit: “Nihil te
adiuvabit. Non venies, quia nos pudet tuae speciei.” Denique cum
sororibus abiit. Tum Cinerentula ad tumulum matris sub curulo iit et
vocavit: “Arbuscula, quassa quate funde aurum et argentum.” Avis
vestes et aureas et argenteas deiecit. Festinanter sibi vestes induit
atque ad nuptias properavit.
Cinerentula
tam pulchra fuit, ut nemo eam cognosceret, ne sorores quidem nec
noverca. Filius regis totum vesperum cum ea saltavit. Cum domum ire
vellet, filius regis id concedere noluit. Ergo fugientem secutus est.
Cinerentula in columbarium saluit. Cum rex, qui eam in columbario
esse scire vellet, id deleret, id vacuum esse vidit. Cinerentulam in
cinere dormientem sordido vestimento indutam in culina invenerunt,
quae antea cito e columbario domum fugisset.
Proximo
vespere eadem acciderunt. Sed in hoc fugiens in hortum saluit et
ascendit arborem. Tum rex arborem cecidit. Iterum Cinerentula sordido
vestimento induta in culina fuit.
Tertio
die avis ei vestem splendidissimam et soleas aureas dedit. In hoc
filius regis gradus picandos curavit, ut Cinerentula, cum fugeret,
soleam amitteret. Solea fuit venusta et aurea et parva. Ortu solis
filius regis dixit: “Unam eam, cui heac solae est, in matrimonium
ducere volo.”
Tum
sorores gavisae sunt, quid eis pedes pulchri fuerunt. Soror maxima
soleam aptare voluit, sed pollex aptus non fuit, quia solea minor
fuit. Statim mater ei cultrum dedit, it ea pollicem abscindere
posset. Sine pollice ad filium regis advenit et cum eo ad arcem equo
avecta est. Cum ambo sepulcrum preaterirent, columbulae in curulo
vocaverunt: “Turtura, turtura, sanguis est in solea. Minor est
crepida, est domi sponsa vera.”
Tum filius
regis sanguinem se e solea efundentem aspexit. Ergo falsam sponsam
reddidit et soleam ab altera sorore aptatum iri dixit. Quae soleam
aptare voluit, sed calx apta non fuit. Mater ei quoque cultrum dedit,
ut calcem abscindere posset. Sine calce ad filium regis advenit et
cum eo avecta est. Cum ambo sepulcrum praeterirent, columbulae in
curulo vocaverunt: “Turtura, turtura, sanguis est in solea. Minor
est crepida, est domu sponsa vera.”
Tum
iterum filius regis sanguinem se e solea efundentem aspexit. Ergo
falsam sponsam reddidit et rogavit: “Habesne aliam filiam?” Pater
respondit: “Filiam sordidam tantum a mea prima uxore habeo. Ea
numquam sponsa esse potest.” Sed filius regis eam videre voluit.
Mter autem contradixit: “Sed ea est nimis sordida. Eam videri non
licet.” Sed filius regis in sententia sua perseveravit, ut
Cinerentula afferetur. Lavata ad filium regis advenit et accepit
soleam auream a filio. Cum ea soleam aptaret, solea apta fuit. Statim
filius regis cognovit Cinerentulam, quacum saltaret, et vocavit: “Ea
sponsa vera est!” Mater et sorores aegre tulerunt. Tum filius regis
Cinerentulam ad arcem duxit. Cum ambo sepulcrum praeterirent,
columbulae in curulo vocaverunt: “Turtura, turtura, sanguis nullus
in solea. Est apta crepida, domum it sponsa vera.”
Die
nuptiarum etiam sorores falsae blanditiae causa venerunt. Poenae
autem columbulae oculos sororum effoderunt. Sic caecae fuerunt ad
ultimum diem, cum Cinerentula cum coniuge beate viveret ad ultimum
diem.
Et, nisi
mortui sunt, iam hodie vivunt.
FINIS
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen